Ad Urbem

Capitulum Quārtum

Lingua

Verba Latīna

In hōc lūdō omnia verba Latīna sunt. Hominēs Latīnē dīcunt, et tū audīs. In mūrīs et in sepulcrīs verba Latīna sunt, et tū legis. Nūlla alia lingua hīc est.

Verba nova

Verbum novum caeruleum est. Sī verbum nescīs, id tange: glōssa Latīna adest.

Hīc, in margine, sunt verba et imāginēs. Lūdus quoque ita tē docet.

Gradūs

Prope vīllam verba pauca et facilia sunt; procul ā vīllā multa et difficilia. Gradus prīmus in vīllā est, gradus secundus in compitō et in oppidō. Via longa est, et lingua quoque!

Pēnsum

Lūdus nōn rogat: «Quid hoc verbum significat?» Pamphilus dīcit: «Affer mihi tria māla!» Sī intellegis, tria affers. Age!

Pamphilus dīcit: «Affer mihi tria māla!» Quot māla affers?

Nōndum perfectus

Lūdus nōndum perfectus est. Vīlla, vīlla rūstica, compitum et Tusculum adsunt; via ad Rōmam clausa est.